- TENSI
- TENSICothurni elegantioribus olim in usu. His enim, ut et aevi nostri hominibus, de corum maxime visum est, si strictim calcearentur, ut auctor est Festus in voce Tentipellium, quod calceamenti quoddam genus nonnullis erat. Unde Sidonius Apollinaris, l. 4. Ep. 13. tensum Cothurnum dicit, ubi de Germano quodam, homine lauto, loquitur. Minus lauti enim, incurii et negligentis hominis indicium erat, si pedes in laxa calceorum pelle natarent. Quae causa, quod Ovidius elegantiae praecepta s??? puellae tribuens, ait, l. 1. Artis, v. 516.Nec vagus in laxa pes tibi pelle natet.Ita Sidonius praefatus, Thaliam alloquens, l. 8. Ep. 11.Soccos ferre cave, nec, ut solebat,Laxus pes natet altus in cothurno.Quod item D. Hieronymo Ep. ad Eustochium expressum, ubi malesanum feminini cultus studium perstringit: Omnis his cura de vestibus, si bene oleant, si pes in laxa pelle non folleat. Nec vero follicarent calcei, si quando pedum modulô laxiores essent, solebant eos vel tomentô vel quâ vis aliâ re dioneâ stipare. Quô sensu Tertullianus inter coetera, quibus operosam puellarum in sui ornatu curam exagitat, dixit: Calceum stipant multiformem, l. de vel. Virgin. c. 12. Sic enim ad eum locum illius interpres Rhenanus, Stipant, ait, ne follicet calceus. Atque ad hanc rem multum etiam conferebant ansulae sive corrigiae, quibus calcei pedibus strictius firmiusque aptabantur. Unde Tibullus, l. 1. El. 8. v. 14. ait,Ansaque compressos alligat arcta pedes.Et Sidonius iterum, Carm. 2. v. 401. et seqq.——— Retinacula bina cothurnisMittit in adversum vincto de fornice pollex,Quae stringant crepidas etc.Vide Beni. Balduinum, de Calceo antiquo, c. 21.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.